I. 6. Lac gallinaceum. iii

Ὀρνίθων γάλα, id est Gallinarum lac eundem habet sensum. Dicitur enim in opulentos et quibus quidvis rerum suppeditat. Aut de raris inventu atque ob id preciosis, ut sit hyperbole significans nihil omnino deesse. Plinius in praefatione Historiae mundi irridens Graecorum deliciosas quasdam et magnificas inscriptiones Cerion, inquit, inscripsere, quod volebant intelligi favum, alii κέρας Ἀμαλθείας, quod copiae cornu, velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Aristophanes in Vespis :

Ἐγὼ γὰρ οὐδ᾿ ἂν ὀρνίθων γάλα

Ἀντὶ τοῦ βίου λάβοιμ᾿ ἂν οὗ με νῦν ἀποστερεῖς,

id est

Non lac, Hercle, gallinaceum

Hacce pro vita capiam, quam mi adimis in praesentia.

Eustathius in quartum Odysseae citat hoc adagium ex Anaxagorae fabula, cui titulus Ὠά. Rursum Aristophanes comicus in fabula, cui titulus Ὄρνιθες :

Δώσομεν ὑμῖν

Αὐτοῖς, παισί, παίδων παισίν,

Πλουθυγιείαν, εὐδαιμονίαν,

Βίον, εἰρήνην, νεότητα, γέλωτα,

Χορούς, θαλίας, γάλα τ᾿ ὀρνίθων

Ὥστε παρέσται ὑμῖν κοπιᾶν

Ὑπὸ τῶν ἀγαθῶν,

id est Dabimus vobis ipsis, filiis, filiorum filiis, opulentiam bonae valetudinis, felicitatem, facultates, pacem, juventam, risum, choros, festa, lac gallinarum, ut sitis prae bonorum copia laboraturi. Strabo Geographiae libro decimoquarto narrat de Samiorum agris, quod essent omnium rerum ampliter feraces, illud vulgo jactatum esse, quod lac etiam ferrent gallinaceum. Idem testatur hoc adagium apud Menandrum comicum inveniri. Athenaeus libro Dipnosophistarum nono ex mediae comoediae scriptore quopiam Mnesimacho senarios hos adducit :

Καὶ τὸ λεγόμενον,

Σπανιώτερον πάρεστιν ὀρνίθων γάλα

Καὶ φασιανὸς ἀποτετιλμένος καλῶς,

id est

Et quod dicitur proverbio

Lac suppetit res rara gallinaceum ac

Plumis revulsis phasianus adprobe.

Rursum libro nono adducit ex Numenio :

Ἠδ᾿ ὅπερ ὄρνιθος καλέεται γάλα,

id est

Atque quod gallinae dicitur lac.

Idem libro tertio indicat quibusdam lac gallinaceum esse album ovi.

Index Adagiorum