I. 6. Copiae cornu. ii

Ἀμαλθείας κέρας, id est Copiae cornu. Cum affatim omnia superesse significamus, copiae cornu dicimus. Translatum a pervetusta fabula, quae varie narratur apud auctores. Quidam ad hunc modum narrant : Rhea Jovem enixa metu patris infantem in Creta occuluit nutriendum a duabus nymphis, Adrastea et Ida, Melissei filiabus. Hae nutricaverunt illum caprae cujusdam lacte, cujus nomen fuerit Amalthea. Eam capram Jupiter jam adultus in sidera retulit vocaturque a Graecis αἲξ οὐρανία, id est capra coelestis. Hujus alterum cornu nymphis nutricibus dedit, videlicet officii praemium, hanc adjiciens facultatem, ut quicquid optassent, id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ovidius Fastorum libro quinto paulo diversius fabulam narrat hoc pacto :

Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,

Dicitur in silvis occuluisse Jovem.

Huic fuit haedorum mater formosa duorum,

Inter Dictaeos conspicienda greges,

Cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,

Ubere, quod nutrix posset habere Jovis.

Lac dabat illa deo, sed fregit in arbore cornu

Truncaque dimidia parte decoris erat.

Sustulit hoc nymphe cinxitque decentibus herbis

Et plenum pomis ad Jovis ora tulit.

Ille ubi res coeli tenuit solioque paterno

Saedit et invicto nil Jove majus erat,

Sidera nutricem, nutricis fertile cornu

Fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.

Legimus et Herculem Aetolis donasse copiae cornu propter coercitum cornu fluminis Acheloi ; quare regionem illam antea sterilem fertilissimam reddidit cornu nimirum laborum duritiem significante, frugibus feracitatem. Hunc igitur titulum Phocion quidam peripateticus libro suo indidit, ut testatur Aulus Gellius. Plinius item ostendit Graecos aliquot hanc inscriptionem nimis arrogantem suis commentariis imposuisse, tanquam nihil in eis non contineretur et quidvis inde peti atque accipi possit. Lucianus De mercede servientibus : Καὶ ἕξεις τῆς Ἀμαλθείας κέρας καὶ ἀμέλξεις ὀρνίθων γάλα, id est Et habebis copiae cornu et lac gallinaceum emulgebis. Philostratus Dionem sophistam appellat Ἀμαλθείας κέρας velut omni genere virtutum expolitum. Plautinus quidam servus epistolam quandam copiae cornu vocat, quod plurimum ex ea commodorum capi posset. Aulus Gellius libro decimoquarto, capite sexto : Et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinis omnigenis, ut ipse dicebat, praescatentem. Accipio cupidus et lubens, tanquam si copiae cornu nactus essem. Apud Athenaeum Philoxenus secundam mensam variis cuppediis instructam copiae cornu vocat. Citatur a Suida carmen hujusmodi :

Ἔνθ᾿ ἵνα μοι βίος ἐστὶν Ἀμαλθείας κέρας αἰγός,

id est

Caprae ubi Amaltheae praebet mihi pabula cornu.

Carmen est heroicum. Effertur adagium hoc quoque pacto Αἲξ οὐρανία, id est Capra coelestis. Comoedia vetus notat Polyagrum quendam uxorem ad quaestum prostituentem, quam coelestem capram vocat ob immensum quaestum, ut testatur Plutarchus in commentario De audiendis poetis : Εὐδαίμων Πολύαγρος οὐράνιον αἶγα πλουτοφόρον τρέφων, id est Fortunatus Polyager, id est multorum agrorum possessor, coelestem capram opes adferentem alens. Idem alibi adversus Stoicos  : Ὁ δὲ τὴν Στωικὴν λαβὼν Ἀμάλθειαν, id est At qui Stoicam acceperit Amaltheam, irridens paradoxa Stoicorum, qui suo sapienti tribuunt universa : divitias, libertatem, sanitatem, regnum. Horatius in Odis :

Beata pleno

Copia cornu.

Index Adagiorum