I. 6. Saepe etiam est holitor valde opportuna locutus. i

Aulus Gellius in Noctibus suis libro II, cap. VI testatur hunc versiculum olim proverbio fuisse celebratum :

Πολλάκι καὶ κηπωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν,

id est

Saepe etiam est holitor valde opportuna locutus.

Quo quidem admonemur non esse fastidiendam salutarem sententiam propter auctoris humilitatem ; nam fieri nonnunquam, ut aliquis infimae sortis ac notae vir aut minime doctus dicat quiddam haudquaquam aspernandum etiam summis viris. Huic respondet illud Caecilianum apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus :

Saepe est etiam sub pallio sordido sapientia.

Neque dissonat Plautinum illud in Captivi duo :

Ut summa saepe ingenia in occulto latent.

Porro quod ad Graecum attinet adagium, lectorem admonendum putavi hunc quidem ad modum in omnibus, quos adhuc viderim, Gellianis codicibus inveniri scriptum. Verum sicuti recordor, aliquando scrupulum injecit mihi ac mendum subesse monuit Paulus Bombasius Bononiensis, inter bonarum literarum professores ejus civitatis ut multo doctissimus ita longe primi nominis idque jure optimo, quippe qui primus ibi Graecas pariter ac Latinas literas pari facultate publice privatimque docere coeperit, vir alioqui naris emunctissimae acerrimique judicii. Mihi vero tum propter egregiam ac multijugam eruditionem tum ob incredibilem quandam morum suavitatem ita conjunctus, ut haud sciam an cum ullo mortalium unquam mihi fuerit vel arctior necessitudo vel consuetudo jucundior. Hunc igitur in literariis illis nostris confabulationibus aliquando dixisse memini nequaquam placere sibi dictionem illam κηπωρός in Gelliano proverbio planeque supposititiam et adulterinam videri, suspicari vero sese, ut pleraque sunt apud eum auctorem depravata, pro μωρός nescio quem holitorem illud κηπωρόν submisisse. At tum quidem quanquam et admodum verisimile videretur et plurimum apud me valeret hominis tam eruditi judicium, tamen haud etiam sum ausus in tanto exemplarium consensu solus dissentire. Verum dum sursum ac deorsum in Graecis auctoribus oberro forte fortuna in collectaneis quibusdam nullum quidem auctoris titulum praeferentibus, sed ejusmodi tamen, ut aut Stobaei aut certe ex hoc decerpta viderentur, hujusmodi carmen invenio citatum ex Aeschyli tragoedia, cui titulus Phryges :

Πολλάκι τοι καὶ μωρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπε,

id est

Saepe etiam stultus fuit opportuna locutus.

Proinde prorsum in Bombasii mei pedibus eo sententiam atque omnibus eruditis eundum censeo, ut μωρός legatur pro κηπωρός, maxime quod eadem sententia totidem verbis etiam vulgo nunc dicitur : A viro stulto nonnunquam sapiens dictum proficisci. Respondet autem ad illam, quam superius ex Euripide citavimus :

Μῶρα γὰρ μῶρος λέγει,

id est

Nam stulta stultus loquitur.

Etenim hoc tametsi vere dictum est, tamen fit nonnunquam, ut fatuus vel casu vel imprudens aliquid egregie dicat et ad rem vehementer accommodatum. Id quod accidere saepenumero videmus. Quid enim potuit vel ab homine salsissimo dici accommodatius quam quod narrat Suetonius dictum a quodam, qui mente parum constabat, in Pompeium et Julium Caesarem : Salve rex, salve regina. Cum Pompeius regni affectati laboraret invidia, Caesarem rumor esset Nicomedi regi uxoris vice fuisse.

Index Adagiorum