I. 5. In coelo esse. c

Cui confine est In coelo esse pro eo, quod est : supra modum fortunatum esse ac gloriosum. M. Tullius ad Atticum libro secundo : Bibulus in coelo est nec quare scio, sed ita laudatur, quasi

Unus homo nobis cunctando restituat rem.

Idem alibi ad eundem : Si vero quae de me pacta sunt, ea non servantur, in coelo sum. Rursum alibi : Nihil enim σολοικοτυραννοκτόνοις in coelo esse. Huc allusit Horatius, cum ait : Diis miscent superis, id est Beatum me et celebrem reddunt. Et Theocritus in Hodoeporis :

Ἐς οὐρανὸν ὕμμιν ἁλεῦμαι,

id est

In coelum vobis saliam.

Ex adverso, qui repente decidunt a summa felicitate, dicuntur ex astris decidisse. M. Tullius ad Atticum libro secundo de Pompeio loquens : O spectaculum uni Crasso jucundum, caeteris non item. Nam quia deciderat ex astris lapsus potius quam progressus videbatur. Sed expende lector, an hoc dictum magis pertineat ad illud quod alibi retulimus : Tertius e coelo cecidit Cato . Huic formae cognatum est in coelum laudibus ferre pro eo, quod est : summopere laudare. T. Livius decadis primae libro II : Manat tota urbe rumor : Fabios ad coelum laudibus ferunt.

Index Adagiorum