I. 5. Deum esse, Deum facere. xcix

Hyperbolae sunt proverbiales de singulari laude dignis. M. Tullius in Oratoris sui libro II. In quo tu mihi, inquit, deus esse videris, id est singularis ac summus. Terentius in Adelphis : Deum te facio, id est summis laudibus effero. Inde natum, quod prisci mortales, si quem ob egregias ac minime vulgares virtutes suspiciebant, eum deum ac diis genitum aiebant. Id quod evenit Alexandro Magno, Scipioni Africano, Octavio Augusto cumque his aliis compluribus. Cui quidem rei Aristoteles adstipulatur Moralium libro VII Hanc, inquiens, virtutem heroicam velut homine majorem et divinitati proximam vocant. Hinc et Homerus Priamum de Hectore loquentem facit ad hunc modum Iliados Ω :

Οὐδὲ ἐῴκει

Ἀνδρός γε θνητοῦ πάις ἔμμεναι, ἀλλὰ θεοῖο,

id est

Nec jam hominis sane mortalis filius ille

Esse videbatur, sed divo semine natus.

Porro Laconibus, ut idem testatur, peculiaris hic erat mos, ut cum vehementer quempiam admirarentur, divum virum appellarent. Idem commemorat Socrates apud Platonem in Menone : Καὶ οἱ Λάκωνες, ὅταν τινὰ ἐγκωμιάζουσι ἀγαθὸν ἄνδρα, θεῖος, φασίν, ἀνὴρ οὗτος, id est Et Lacones quoties laudant aliquem virum bonum, divinus, inquiunt, vir hic. Inde illa apud Homerum sollemnia : θεῷ ἴκελος καὶ θεοειδής, id est deo similis et divina specie, καὶ ἰσόθεος καὶ ζάθεος, id est deo par et admodum divinus. Contra, insigni improbitate viros beluas appellamus idque etiam vulgo tritissimum est. Divus Hieronymus ad Aurelium Augustinum scribens per ironiam torsit in quosdam non contentos communi hominum judicio, sed nova quaedam desiderantes, deos illos appellans. Quintilianus Institutionum libro I hominem omnibus numeris consummatum vulgo mortalem deum dici solitum indicat. Nam sapientes, inquit, formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione coelestium vel mortalium putant instituendum, etc.

Index Adagiorum