Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 498

I. 5Utinam mihi contingant ea, quae sunt inter Corinthum et Sicyonem.xcviii

Eustathius, enarrans Iliados secundum librum ait hunc versum olim proverbio fuisse celebratum :

Εἴη μοι τὰ μεταξὺ Κορίνθου καὶ Σικυῶνος,

[Comm. Il., II, 572] id est

Sit mihi quod Sicyonem interjacet atque Corinthum.

Id inde venit in adagium, quod urbs utraque esset opulentissima agrique longe feracissimi interjacerent. Aristophanes in Avibus indicat ex oraculo natum :

Ἀλλ᾿ ὅταν οἰκήσωσι λύκοι πολιαί τε κορῶναι

Ἐν ταὐτῷ τὸ μεταξὺ Κορίνθου καὶ Σικυῶνος,

[Aues, 967] id est

Cornix cana lupusque ubi eadem sede morantes,

Quod spacium Sicyonem dirimit atque Corinthum.

Interpres adscribit Aesopo consulenti de parandis opibus, ita responsum fuisse :

Εἰ τὸ μέσον κτήσαιο Κορίνθου καὶ Σικυῶνος,

[Schol. Av., 967] id est

Si teneas quod agri Sicyonem interque Corinthum est.

Refertur et a Zenodoto [Coll., 3, 57] atque item Athenaeo libro Dipnosophistarum quinto. [Deipn., V, 219a] Conveniet ubi quis optat ingentia. Poterit et per jocum torqueri in eum, qui quod assequi non potest, id votis tamen quasi somniat. Simili figura dictum est illud Theocriti in Ergatinis :

Αἴθε μοι ἦσαν ὅσα Κροῖσόν ποκα φαντὶ πεπᾶσθαι,

[Idyll., 10, 32] id est

Quae Croesum tenuisse ferunt, utinam illa mihi sint.