I. 5. Quid opus erat longis canere tibiis ?. xcvii

Dion libro primo hujusmodi quoddam adagium refert : Τί γάρ με ἔδει μακροῖς αὐλοῖς αὐλεῖν; id est Quorsum attinebat me longis tibiis canere ? Idque aiunt convenire in eos, qui sumpsissent inanem operam aut sumptum. Ductum ab Othone, qui post caesum Galbam fecerat sacrum, in quo exta inauspicatos exitus portendebant. Itaque poenitens sumptus et operae frustra insumptae, fertur ita dixisse : Τί με ἔδει μακροῖς αὐλοῖς αὐλεῖν; Quae verba deinde in vulgi fabulam abierunt. Olim in sacris longis tibiis cani solitum est, qui mos postea sublatus auctore Plutarcho. Meminit hujus et Suetonius in vita Othonis. Postridie quoque, inquit, in augurando tempestate orta graviter prolapsum, identidem obmurmurasse : Τί γάρ μοι καὶ μακροῖς αὐλοῖς; id est Quid mihi cum longis tibiis ? Quo quidem loco demiror quid commoverit quendam non obscuri nominis interpretem, ut rejectis Suetonii verbis velut adulterinis Dionis supponenda putaret, quasi vero nefas sit auctoribus eandem sententiam diversis explicare formis aut quasi non elegantius etiam dixerit Suetonius quam Dion.

Index Adagiorum