I. 5. Apertis tibiis. xcvi

Apertis tibiis, id est clariore voce. Translatum a tibicinibus, qui quaedam obturatis tibiarum foraminibus quasique pressiore sono canunt, quaedam apertis tibiis, acriore sonitu. Quintilianus Institutionum libro undecimo : Illa vero jam poene apertis, ut aiunt, tibiis : qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem judiciorum requirunt. Venustior erit metaphora, si quis dicatur apertis tibiis invehi in quempiam, id est non clanculum obtrectare, sed palam insectari lacerareque conviciis, aut apertis tibiis laudes cujuspiam celebrare, id est palam et magnifice. Fortassis ad hanc sententiam pertinet senarius ille Graecus, quem citat Tullius in Epistolarum ad Atticum libro secundo ex poeta nescio quo, Cn. quidem, inquiens, noster plane jam quid cogitet nescio :

Φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι,

id est,

Neque enim minutis jam ille spirat tibiis.

Videtur autem innuere Pompeium ingentia promittere per legem agrariam et rem maximam moliri. Athenaeus libro IV refert tibiarum genus, quas Anacreon ἡμιόπους appellat, caeteris minores sonoque minus claro, quod ipsum indicat cognomen.

Index Adagiorum