I. 5. Scopae dissolutae. Scopas dissolvere. xcv

Homines nihili nulliusque prorsum consilii Cicero scopas dissolutas nominat scribens ad Atticum epistolarum libro VII his quidem verbis : Caesarem vidi Minturnis a. d. VIII Calendas Februarias mane cum absurdissimis mandatis, non ad homines, sed scopas dissolutas, ut ad ipsum ille mihi videatur irridendi causa fecisse. Idem in Oratore perfecto agens contra eos, qui numeros orationis contemnunt, scopas dissolvere dixit pro eo, quod est : rem prorsus inutilem efficere. Nam scopae colligatae et speciem videntur habere qualemcumque et ad verrendum pavimentum sunt accommodatae. Porro si dissolveris, nihil inutilius, nihil inelegantius. Tulliana verba sunt haec : Sed si quos magis delectant soluta, sequantur ea sane, modo si quis Phidiae clypeum dissolverit, collocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem ; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. Isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abjectum, non clypeum, sed, ut in proverbio est (et si humilius dictum est, tamen consimile est) scopas, ut ita dicam, mihi videntur dissolvere.

Index Adagiorum