I. 5. Indignus, qui illi matellam porrigat. xciv

Hyperbole proverbialis est de vehementer inaequalibus ac ne ulla quidem ex parte conferendis. Martialis :

Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam

Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.

Nam sordidissimum obsequium est micturienti matulam exhibere, quo qui sit indignus, is videlicet nimio inferior videtur. Unde divus Hieronymus in epistola ad Nepotianum inter sordida captatorum ministeria hoc quoque commemorat. Ipsi, inquit, apponunt matulam, obsident lectum. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis refert puerum quendam Spartanum ab Antigono captum ac venditum paruisse quidem emptori in omnibus, quae non essent indecora ingenuis. Caeterum jussus adferre matulam detrectavit obsequium addens : non serviam. Surgente domino puer senties, inquit, quem emeris simulque conscenso tecto sese praecipitem dedit. Extat et hodie vulgo tritissimus sermo : Indignus est, qui illi calceos detrahat. Quod adagium usurpatum est in literis Evangelicis a Joanne Baptista. Quin etiam negant eodem die nominandos, quos admodum inaequales volunt videri.

Index Adagiorum