I. 5. Ad amussim. xc

Frequens est apud auctores Ad amussim, examussim, examussatim, amussatim pro eo, quod est : exquisita diligentia atque exactissima cura. Gellius libro primo, capite quarto : Ad haec omnia scripta antiquiora tam curiose spectabat aut virtutes pensabat aut vitia rimabatur, ut judicium factum esse ad amussim diceres. Et amussitata pro examinatis apud Nonium. Translatum a fabris lapidariis aut lignariis, qui funiculo illo regulari operis aequalitatem explorant. Quanquam Festus in dictione examussim testatur amussim quibusdam esse non lineam neque regulam, sed ferramentum quo fabri in poliendo utantur. Persius de poeta absoluta carmina componente, quod modo citavimus,

Scit tendere versum,

Non secus, inquit, ac si oculo rubricam dirigat uno.

Item in carmine de viro bono, quod Vergilio tribuunt :

Ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis

Partibus ut coeant, ne quid deliret amussis.

Usurpat idem Basilius ad nepotes, cum jubet unanquamque disciplinam ad finem felicitatis referre perinde quasi lapides juxta Doricum proverbium ad amussim dirigentes. Natum videri potest apud Homerum Odyssea E, cum loquitur de Ulysse navem sibi fabricante :

Ξέσσε δ᾿ ἐπισταμένως καὶ ἐπὶ στάθμην ἴθυνε,

id est

Expoliit multa arte superque induxit amussim.

Rursus Iliados O :

Ἀλλ᾿ ὥς τε στάθμη δόρυ νήϊον ἐξιθύνει

Τέκτονος ἐν παλάμῃσι δαήμονος, ὅς ῥα τε πάσης

Εὖ εἰδῇ σοφίης ὑποθημοσύνῃσιν Ἀθήνης,

id est

Materiam veluti navalem exaequat amussis

Ducta fabri docti digitis, qui calleat artem

Quaecumque est teneatque probe monitrice Minerva.

Est apud eundem et aliis aliquot locis.

Index Adagiorum