I. 5. Amussis alba. lxxxviii

Λευκῇ στάθμῃ, id est alba amussi, hoc est nullo delectu ac citra discrimen. Aulus Gellius in Noctibus Atticis : Namque illi omneis, et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes in quas res cumque inciderant alba, ut dicitur, linea sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant. Plutarchus in commentario Περὶ τῆς ἀδολεσχίας : Ἔστι μὲν οὖν ἀτεχνῶς ἡ λευκὴ στάθμη πρὸς τοὺς λόγους ἀδόλεσχος, id est Est igitur plane alba linea erga sermones garrulus, propterea quod nullo delectu quavis de re quidvis nugetur. Effertur et expressius adagium a nonnullis : Λευκῷ λίθῳ λευκὴ στάθμη, id est In albo lapide alba linea. Diciturque vel in eos, qui nullo sunt judicio, vel in stupidos vel in eos, qui incertis probant aut significant incerta. Sophocles in Cidalione apud Suidam :

Τοῖς μὲν λόγοις τοῖς σοῖσιν οὐ τεκμαίρομαι,

Οὐ μᾶλλον ἢ λευκῷ λίθῳ λευκὴ στάθμη,

id est

Nihilo mihi plus indicat sermo tuus,

Quam lapide in albo signat alba linea.

Citatur a Nonio Marcello Lucillius libro XXX, sed corrupte, ut opinor. Quod genus sunt pleraque illius :

Et amabat omneis

Nam discrimen non facit neque signat linea alba.

Usurpatur et a Platone in dialogo, cui titulus Charmides, ubi Socrates ait se erga formosos adulescentes perinde esse ut albam amussim in albo lapide, propterea quod neque discernet satis inter formas et omneis ex æquo amaret. Solet enim funiculus ille minio oblini, quo discrimen faciat, unde et rubricam vocavit Persius : Ac si oculo rubricam dirigat uno.

Index Adagiorum