Adagiorum Chiliades

Adagium 487

I. 5Lydius lapis sive Heraclius lapis.lxxxvii

Λίθος Ἡρακλεία ἢ λίθος Λυδὴ, id est Heraclius sive Lydius lapis In eos dicitur, qui vehementer acri exactoque judicio sunt. Refertur a Theophrasto libro De natura lapidum. [Lapid., 1, 4] Ait enim lapidem quendam esse, qui Lydius seu Heraclius dicatur, qui attritu aurum atque argentum cujusmodi sit arguat. Hunc quidam Magnetem putant velut Herculanum, qui ferrum ad sese trahit ; unde nomen etiam additum σιδήριτῃ, sed ex Theophrasti verbis satis liquet βάσανον significari, quem Latini vocant indicem, in quem Battus ille pastor apud Ovidium transfiguratus est manente nimirum etiamnum in lapide prodendi studio. [Met., II, 687] Nec Heraclium vocatum ab Hercule, sed ab Heraclea Lydiae civitate. De hoc meminit Plinius lib. XXXIII, cap. VIII his quidem verbis : Auri argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri misi in flumine Tmolo, ut auctor est Theophrastus, nunc vero passim, quem alii Heraclium, alii Lydium vocant. Sunt autem modici quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excendentes. Iis coticulis periti, cum e vena lima rapuerint experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scrupulari differentia, mirabili ratione non fallente. [Hist. Nat., XXXIII, 43] Huc allusit Theocritus in Aita :

Λυδίῃ ἶσον ἔχειν πετρῃ στόμα,

[Idyll., 12, 36] id est

Ut Lydo lapidi par os habeam,

nimirum quo in variis osculis optime judicaret, cujus essent. Sic enim ineptiunt amantes. Scholiastes putat hos lapides apud Lydos inveniri et hinc proverbium ortum. Et ne dubites quin de indice loquatur, sequitur :

Χρυσὸν ὁποίῃ

Πεύσονται, μὴ φαῦλον, ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί,

[Idyll., 12, 36] id est

Cujus ab affrictu explorat mensarius aurum

Sitne probum.

Adagium accommodari potest vel ad personam vel ad rem. Ad personam hoc pacto : Tu scriptorum meorum optimus judex planeque, quod dici solet, Ἡρακλεία λίθος. Item hoc modo : In pensitandis aestimandisque ingeniis emunctissimae naris ac prorsum Lydius, ut aiunt, lapis. Ad rem transfertur hoc pacto : Adulescentium ingenia libertas aperit, viris commissum imperium, Lydius, quod aiunt, lapis est.