I. 5. Ubi per Harma fulgurarit. lxxxvi

Ὁπότε δι᾿ Ἅρματος ἀστράπτει, id est Ubi per Harma fulgurat. De iis, quae nimis cunctanter ac sero aut admodum raro fiunt, aut cum nimis anxie ac superstitiose captatur rei gerendae opportunitas. Strabo libro Geographiae nono, unde natum sit adagium indicat scribens vicum quempiam esse desertum atque infrequentem apud Mycaletum Boeotiae seu Mycalessum, Tanagraei juris, quem Harma, id est Currum nominant. Rursum alterum ab hoc diversum ejusdem tamen nominis in Attica, quae quidem tribus ex Atticae populo Tanagrae similis atque ob hanc similitudinem nominis quoque communionem sortitum. Caeterum Harma Boeotiae sic vocatum, quod Amphiarao excusso currus inanis in eum locum delatus sit, ubi nunc sacellum ejus extat. Alii ferunt Adrasto fugiente currum ejus eo loco confracturum fuisse, ipsum Arionis opera servatum. Hinc natam paroemiam : Ὁπότε δι᾿ Ἅρματος ἀστράπτει, id est Ubi per Harma fulgurat, videlicet Pythicis vatibus fulgur aliquod certum, quod ex eo loco veniret, observantibus eoque viso sacra Delphos mittentibus. Observabant autem ad menses treis, singulis mensibus treis dies noctesque totidem idque e Jovis fulguralis foco, qui est in muro inter Pythium et Olympium. Haec ferme Strabo. Usum adagii Plutarchus palam indicat in Symposiacis, Οἱ γὰρ, inquiens, σπανίως καὶ δι᾿ Ἅρματος, ὥς φασιν, ἑστιῶντες ἀναγκάζονται τὸν ὁπωσοῦν ἐπιτήδειον ἢ γνώριμον καταγράφειν, id est Etenim qui raro et per Harma, ut aiunt, convivium exhibent, hi coguntur utcumque familiarem ac notum describere. Itaque de raris et incertis dici solitum videtur. Poterit et per jocum accommodari ad ea, quae nunquam eventura credamus, quemadmodum aiunt ad Graecas Calendas.

Index Adagiorum