I. 5. Acessaei luna. lxxxv

Ἀκεσσαίου σελήνη, id est Acessaei luna. Dictum in comperendinatores, qui novam subinde causam comminiscuntur, quo negotium proferant. A nautae cujusdam moribus ortum, cui Acessaeo fuerit nomen. Is cum esset ignavus, ita prorogare consuevit navigationem, ut se diceret lunam magis opportunam expectare. Nam Graeci praecipueque ex his Lacedaemonii, quicquid essent rerum auspicaturi, superstitiose lunam observabant. Id quod tacite notat Euripides, cum in Iphigenia in Aulide respondet Agamemnon tum nupturam filiam, ubi lunae dexter circulus advenerit, videlicet de plena luna sentiens. Lucianus in libello De astrologia palam refert Lycurgum legem instituisse Lacedaemoniis, ne praelium inirent ante plenilunium. In eam superstitionem jocatur Aristophanes τῇ πανσελήνῳ, id est plenilunio, sero aut nunquam futurum significans. Etenim cum Datis et Artaphernes ductores regis Persarum in Marathonem irrupissent, plenilunium observabant, ut tum exirent in praelium. Ergo priusquam illi venirent, Athenienses bellum aggressi sunt. Historiae meminit Herodotus lib. VI. Inde quasi proverbio de cunctantibus et quavis occasione rem proferentibus dicitur ἐν τῇ πανσελήνῳ, id est plenilunio. Adagium refertur a Diogeniano. De lunis Laconicis et alibi nonnihil nobis dicetur.

Index Adagiorum