I. 5. Ad Graecas Calendas. lxxxiv

Huic affinem habet sensum Ad Graecas Calendas, pro nunquam. Propterea quod Graeci non habent Calendas more Latinorum, sed νουμηνίας, id est novilunia. Atque ad lunae recursus Graeci solvebant usuras. Unde Strepsiades in Nubibus Aristophanis optat sibi incantatricem quampiam, quae carminibus suis efficiat, ne quando luna exoriatur : sic enim fore, ut non reddas usuras, quandoquidem trapezitae ad lunas mutuam dant pecuniam et lunis usurae crescunt. Huc itaque respexit Augustus, cum diceret ad Graecas Calendas soluturos, quos nunquam reddituros mutuum significabat. De quo in ipsius vita scribit Tranquillus ad hunc modum : Quotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum literae ipsius αὐτόγραφοι ostentant. In quibus identidem, cum aliquos nunquam soluturos significare vult, ad Calendas Graecas soluturos ait. Huic simile est quod nunc inter eruditos jactatur, anno magno Platonis, quem existimant, nunquam futurum.

Index Adagiorum