I. 5. Cum mula pepererit. lxxxiii

Adagium pervetustum : Cum mula pepererit. Quoties significamus aliquid nunquam futurum aut adeo raro solere accidere, ut improbum ac stultum videatur sperare. Ortum videri potest ex eo, quod refert Herodotus in Thalia : Cum Balyloniorum urbs obsideretur a Dario, quidam Babylonius conviciis insectans Darium atque exercitum, Quid, inquit, istic desidetis, Persae ? Quin potius absceditis, tunc expugnaturi nos, ἐπεὰν ἡμίονοι τέκωσι, id est cum mulae pepererint, videlicet ratus id nullo unquam tempore futurum, propterea quod natura steriles sunt mulae. At paulo post evenit, ut Zopyro mula quaepiam pareret, quo quidem ostento in spem capiendae Babylonis erectus est ac cepit. Huic simile quiddam refertur a Suetonio in vita Galbae Caesaris : Hujus avo procuranti fulgur, cum aquila de manibus exta rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, summum sed serum imperium portendi familiae responsum est. Atque ille irridens, sane, inquit, cum mula pepererit. Quod omen ita arripuit Galba, ut eum postea res novas molientem nihil aeque confirmarit ac mulae partus caeterisque ut obscenum ostentum horrentibus solus pro laetissimo acciperet memor sacrificii dictique aviti. Plinius lib. VIII, cap. XLIV de mularum sterilitate scribit hunc in modum : Observatum est e duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentum esse similia. Eaque ipsa, quae ita nata sunt, non gignere in omni animalium genere, idcirco mulas non parere. Hujus rei causam adfert Alexander Aphrodiseus, quod semina natura et habitu diversa, si commisceantur, tertium quiddam ab utroque diversum conficiunt vimque simplicium prorsus amittunt, veluti si misceas album nigro abolitis utrisque coloribus redditur fuscus ab utroque diversus, quem Graeci λευκόφαιον appelant. Sed multo exactius de his Aristoteles libro de generatione animalium secundo, cap. VI refellens Democriti et Empedoclis rationes. Quanquam proditum est in annalibus Romanorum mulas peperisse saepe, verum id prodigii loco habitum, ut eodem in loco, quem modo citavi, testatur Plinius. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit. Aristoteles libro De natura animalium primo, cap. Sexto, tradit mulas coire ac gignere in Syria supra Phoenicen, sed esse id animal ibi sui generis, etiam si simile.

Index Adagiorum