I. 5. Dormientis rete trahit. lxxxii

Εὕδοντι κύρτος αἱρεῖ, id est Dormienti rete capit. In eos, quibus citra conatum obtingunt ea quae cupiunt. Natum ex eventu, quod aliquando acciderit, ut dormientibus piscatoribus pisces forte retibus involuti caperentur. Quidam ad Timotheum imperatorem Atheniensium referunt, cui, quod multa feliciter obtingerent magis commoditate fortunae quam ipsius opera, εὐτυχοῦς, id est felicis, cognomen inditum. In hujus invidiam pingebant nonnulli Fortunam ad rete cogentem urbes illo juxta dormiente. Quos ille sic elusit auctore Plutarcho, ut diceret : Si hujusmodi urbes capio dormiens, quid me facturum arbitramini, si vigilaro ? Huc allusit Terentius, cum ait in Adelphis :

Quid ? Credebas dormienti haec tibi confecturos deos

Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum ?

Non dissimili forma dictum est apud T. Livium libro Ab urbe condita VII : Unicum belli ducem, qui nihil agenti sibi de coelo devolaturam in sinum victoriam censet. M. Tullius in Verrem actione ultima : Sed non idem mihi licet, quod iis, qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur. Quin et hodie vulgo dicitur in id genus homines : Fortunatior est quam sapientior. Et Eupolis comicus apud Athenaeum :

Ὦ πόλις, πόλις,

Ὡς εὐτυχὴς εἶ μᾶλλον ἢ καλῶς φρωνεῖς,

id est

O civitas, o civitas,

Ut tu quidem es felix magis quam provida.

Congruunt quae dicentur in proverbio Atheniensium inconsulta temeritas.

Index Adagiorum