Adagiorum Chiliades

I. 5Citra arationem citraque sementem.lxxxi

Quae citra nostram operam casu nobis eveniunt Ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα contingere dicunt Graeci. Lucianus in Parasito : Ὅτι δὴ μόνος κατὰ τὸν σοφὸν Ὅμηρον οὔτε φυτεύει χερσὶ φυτὸν οὔτε ἀροῖ, ἀλλὰ τὰ ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα πάντα νέμεται, [Par., 24] id est Quod videlicet unus juxta egregium illum Homerum nec manibus plantat nec arat, verum citra sementem, citra arandi laborem fruitur omnibus. Idem in Rhetorum didascalo : Σοὶ δὲ ἄσπορα καὶ ἀνήροτα φυέσθω πάντα, [Rhet. Praec., 8] id est Tibi porro citra seminandi arandique laborem proveniant omnia, id est citra studium. Natum apparet adagium a fabula Insularum Fortunatarum, de quibus Horatius in Odis :

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis

Et imputata floret usque vinea.

[Epod., 16, 43] Sumptum est autem, opinor, ex Homero, qui Odyssea libro nonno Cyclopum terram describit ad hunc modum :

Κυκλώπων δ᾿ ἐς γαῖαν ὑπερφιάλων, ἀθεμίστων

Ἱκόμεθ᾿, οἵ ῥα θεοῖσι πεποιθότες ἀθανάτοισιν

Οὔτε φυτεύουσιν χερσὶ φυτὸν οὔτ᾽ ἀρόωσιν,

Ἀλλὰ τά γ᾽ ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα πάντα φύονται,

Πυροὶ καὶ κριθαὶ ἠδ᾽ ἄμπελοι, αἵ τε φέρουσιν

Οἶνον ἐριστάφυλον, καί σφιν Διὸς ὄμβρος ἀέξει,

[Od., IX, 106] id est

Venimus in terram, quam magnanimi Cyclopes

Et legum expertes habitant. Hi numine freti

Divum nec manibus terrae plantaria figunt

Vomere nec segetem proscindunt, quin ea cuncta

Nulla semente et nullo nascuntur aratu

Ordea, frumentum plenisque onerata racemis

Vineta et largis haec Juppiter imbribus auget.