Adagiorum Chiliades

I. 5Deserta causa.lxxx

Desertam vincere, capere, accusare Ἐρήμη δίκη id est Deserta causa, cum nemo repugnat. Translatum a judiciis, ubi nonnunquam altera pars cedens tradit causam adversario. Itaque deserta causa vincere est vincere nullo contra pugnante. Lucianus in Jove tragoedo : Ὥστε τί ἄλλο ἢ ἐξ ἐρήμης κρατεῖν δόξομεν; [Iup. trag., 25] id est Itaque quid aliud videbimur fecisse quam deserta causa vicisse ? Idem in Toxaride : Καὶ τοσαύτας πόλεις ἐρήμην ὑπὸ σοῦ ἁλῶναι, [Tox., 11] id est Totque civitates nullo defendente abs te capi. Usurpat et Socrates in Apologia apud Platonem : Ἐρήμην κατηγοροῦντες ἀπολογουμένου οὐδενός, [Apol., 18c] id est Deserta causa nullo defendente accusantes. Jureconsulti composita voce ἐρημοδίκια vocant. ἐρημοδίκια Ita Paulus Pandectarum libro IV, titulo De minoribus, cap. Et sine dolo : Item et in eremodiciis ei subvenitur. [Dig., IV, 4, 7, 12] Constat autem omnis aetatis hominibus restitutionem eremodicii praestari debere, si doceant se ex justa causa abfuisse. Rursum libro XLVI, titulo Judicatum solvi, cap. Cum quaerebatur : Si interposita judicatum solvi stipulatione quis reum non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem judicatam clausula committatur etc. [Dig., XLVI, 7, 13] Rursum in codice libro tertio, titulo De judiciis, cap. Properandum : Sin autem reus abfuerit et similis ejus processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente reo eremodicium contrahatur. [Dig., III, 1, 13, 3] Haec Justinianus. Est igitur ἐρημοδίκιον, cum altera parte absente fertur sententia.