I. 1Tota erras via.xlviii
Τῇ πάσῃ ὁδῷ ἀφαμαρτάνεσθαι, id est Tota aberrare via. Proverbium est in eos, qui vehementer aberrant. Terentius in Eunucho : Tota erras via. [Eun., 245] Translatum a viatoribus, qui nonnunquam ita solent aberrare a via, ut non sine dispendio quidem, tamen quo tendebant, perveniant ; nonnunquam sic aberrant, ut longe divertant et in diversum tendant. Unde et exorbitare dicuntur, qui a vero aberrant. Aristoteles in Ethicis : Haud tota aberrant via. [Eth. Nic., I, 1098b] Idem Naturalium libro I scribit priscos illos philosophos, naturalium causarum scrutatores, exorbitasse ac velut e via depulsos prorsus aberrasse a vero. [Phys., I, 191a] Sumptum est ex Aristophanis Pluto :
[Plut., 961] id estἪ τῆς ὁδοῦ τὸ παράπαν ἡμαρτήκαμεν;
Quinetiam hodie dictitant eos in via esse, qui recto consilio quippiam instituunt, extra viam, qui qua non oportet ratione rem aggrediuntur. Sunt ferme proverbiales et illae metaphorae doctis usitatissimae : Depellere a via, reducere in viam, monstrare viam, facere viam, sternere viam, aperire viam, praecludere viam, intercludere viam. Cicero in prima Philippica : Quod si putas, totam ignoras viam gloriae. [Phil., I, 33] Celebre habetur et illud apophthegma : Bene currunt, sed extra viam : Καλῶς μὲν τρέχουσιν, ἀλλ᾿ ἐκτὸς τῆς ὁδοῦ.Viane tota prorsus exerravimus ?