I. 5Cantherius in porta.lxxviii
Confine est superioribus : Cantherius in porta. Natum a Sulpicio Galba quodam, cui cum in provinciam exituro cantherius in porta cecidisset : Rideo, inquit, cantheri, in porta, cum tam longum iter sis iturus, jam lassum esse te, cum vixdum sis ingressus. Quod dictum in proverbium abiit. Refertur adagium a Festo Pompeio in dictione Rideo atque is indicat convenire, cum quis in principio rei vix inchoatae deficit animo. [Sign. Verb., Budapest p. 394, « rideo »] Quid autem sit cantherius dilucide exponit, nempe equus exectis testibus, ut hoc differat cantherius ab equo, quo majalis a verre, capus a gallo, vervex ab ariete. [Sign. Verb., Budapest p. 32, « cantherius »]