I. 5Quicquid in linguam venerit.lxxiii
In linguam quicquid uenerit Huic plane germanum est illud quod usurpat Lucianus in libello De ratione conscribendi historiam : Ἐπινοοῦντες δὲ καὶ ἀναπλάττοντες ὅττι κεν ἐπ᾿ ἀκαιρίμαν γλῶτταν, φασίν, ἔλθῃ, [Conscr. hist., 32] id est Comminiscentes affingentesque quicquid verbi temere in linguam, ut aiunt, venerit. Plato dictum hoc libro De republica octavo citat ex Aeschylo tragico poeta. [Rep., VIII, 563c] Usurpavit et Athenaeus libro Dipnosophistarum quinto : Κατὰ γὰρ τὸν εἰπόντα ποιητήν· ὅττι κεν ἐπ᾿ ἀκαιρίμαν γλῶτταν ἔλθῃ, [Deipn., 217c] id est Juxta poetam, qui dixit quicquid temere in linguam venerit. Hoc velut interpretans Isocrates in oratione Panathenaica : Ὅμοιος ἂν εἶναι δόξαιμι τοῖς εἰκῆ καὶ φορτικῶς καὶ χύδην ὅ τι ἂν ὑπέλθῃ λέγουσι, [Panath., XII, 24] id est Similis videbor iis qui temere et arroganter ac futiliter quicquid in mentem venerit loquuntur. In mentem quicquid uenerit