Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 472

I. 5Quicquid in buccam venerit.lxxii

In buccam quicquid venerit Quicquid in buccam venerit. Quoties libere quospiam ac tuto loqui significamus, incircumspecte et quicquid forte fortuna in animum inciderit. Quemadmodum apud fidos amiculos facere solemus, apud quos impune quidvis nugamur atque effutimus. M. Tullius ad Atticum, libro decimo quarto : Aut si nihil erit, quod in buccam venerit, scribes. [Att., XIV, 7, 2] Idem libro duodecimo : Quid cum coram sumus, et garrimus quicquid in buccam venit ? Recte torquebitur et in eos qui temere atque inconsiderate loquuntur, perinde quasi sermo illis non in pectore nascatur, sed in faucibus. [Att., XII, 1, 2]