I. 1. Bos lassus fortius figit pedem. xlvii

Divus Hieronymus oppido quam elegans adagium usurpavit ad beatum Aurelium Augustinum scribens eumque deterrere cupiens, ne juvenis senem provocet. Propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur hi, qui jam sunt aetate quasi fessi, verum iidem gravius saeviunt atque urgent, si quando senilis illa virtus irritata recaluit : Memento, inquit, Daretis et Entelli et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. A veteri triturae more ductum apparet, cum circumactis a bubus super manipulos plaustris grana excutiebantur, partim a rotis in hoc armatis, partim a taurorum ungulis. Et lex illa Mosaica, quam citat apostolus Paulus ad Timotheum, vetat, ne bovi trituranti os obligetur. Itaque bos lassus, quoniam gravius figit pedem, magis est ad trituram idoneus. At non item equus ad cursum. Potest allusum videri et ad hoc, quod juvenes corporis agilitate praepollent, senes in stataria pugna ac viribus superiores sunt, id quod et Vergilius in Daretis et Entelli congressu declarat. Nec admodum hinc abludit illud, quod in Graecorum collectaneis positum reperio, Ἀτρέμας βοῦς, id est Lente bos, subaudiendum movet pedem. Nam sensim quidem movet, at gravius premit.

Index Adagiorum