I. 5. Risus Ionicus. lxix

Γέλως Ἰωνικός, id estRisus Ionicus. In molles et voluptarios dicitur. Nam Ionum mollicies, perinde ut Sybaritarum fastus, in proverbium abiit, quod alteri Graecorum, alteri barbarorum essent luxuriosissimi. Athenaeus, libro Dipnosophistarum duodecimo de luxu Ionum locutus, ait extare paroemiam auream quae mores ejus gentis testificetur, hanc, ut opinor, intelligens. Idem libro decimo quarto docet saltationis genus olim fuisse lascivum ac petulans, quod Ionicum diceretur. Valerius Maximus libro Rerum memorabilium secundo prodidit Ionas primos unguenti coronarumque in convivio dandarum et secundae mensae consuetudinem haud parva luxuriae irritamenta repperisse. Maximus Tyrius in dissertatione cui titulus Quis sit philosophiae finis : Crotoniates, inquit, Olympicum oleastrum adamat, Spartiates armaturam, venationes Cretensis, luxum Sybarites, Ion choros. Hinc Horatius in Odis :

Motus doceri gaudet Ionicos

Matura virgo,

lascivas saltationes et parum decoras gesticulationes significans. Unde et apud Aristophanem ἰωνικῶς pro eo, quod est ἁβρῶς, id estmolliter ac delicate.

Index Adagiorum