Adagiorum Chiliades

I. 5Umbram suam metuere.lxv

Τὴν αὑτοῦ σκιὰν φοβεῖσθαι, id est Suam ipsius umbra metuere, dicuntur, qui pueriliter trepidant, ubi nihil omnino sit periculi. Translatum vel ab his, qui forte conspecta corporis sui umbra subito expavescunt, vel a melancholicis quibusdam, qui auctore Aristotele propter oculorum imbecillos spiritus in aere proximo veluti suam quandam imaginem contemplantes arbitrantur sese suos videre manes. Socrates in Phaedone Platonis : Tu vero tuam, quemadmodum dici solet, metuens umbram, id est tibi ipsi diffisus. [Phaedo., 101d] Quintus ad Ciceronem de consulatu petendo : Alter vero, quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem, qua Catilina. Num majore ? Non, sed virtute. Quamobrem, qui manium umbram suam metuit, hunc negliges quidem. [Comm. Pet., 2] Quanquam is locus non uno modo erat depravatus in codicibus. Plutarchus Symposiacorum problematum decade septima : Τὸ μὲν τῆς σκιᾶς ἀναινόμενος ὄνομα καὶ δυσχεραίνων ἀληθῶς σκιὰν δόξει φοβεῖσθαι, [Symposiac., 709c] id est Qui umbrae nomen refugiat ac moleste ferat, is vere umbram videbitur formidare. Agit autem de umbris ita vocatis, qui non ipsi vocati a convivatore, sed vocatum sequentes adeunt convivium.