I. 5Quid si coelum ruat ?lxiv
Τί εἰ ὁ οὐρανὸς ἐμπέσοι; id est Quid, si coelum ruat ? Ironia proverbialis in eos, qui tutissimis etiam in rebus ridicule timent. Hoc unde manarit, Aristoteles indicat libro Τῶν μετὰ τὰ φυσικά quinto scribens priscis illis et rudibus mortalibus persuasum fuisse coelum hoc, quod videbant imminere, Atlanticis humeris sustineri. Quod si ille se subduxisset, fore ut e sublimi in terram decideret. Idque non solum poetarum figmentis fuisse proditum, verum etiam a physicis nonnullis adfirmatum. [Met., IV, 1023a] Plutarchus in libello De facie, quae apparet in orbe lunae, citat Phenacem quendam, qui metuerit ne luna decideret in terram quique commiseratus sit vicem eorum, qui lunae forent subjecti (cujusmodi sunt Aethiopes ac Taprobani), si tantum pondus in eos rueret, idem veritus de terra coeloque, nisi columnis Atlanticis fulcirentur. [Lun., 923b] Theognis :
[Eleg., 869] id estἜν μοι ἔπειτα πέσοι μέγας οὐρανὸς εὐρὺς ὕπερθεν
Χάλκεος, ἀνθρώπων δεῖμα παλαιγενέων,
Terentius ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳDeinde meo vastus capiti illabatur Olympus
Ferreus, antiqui quod metuere viri.
[Heaut., 719] Allusit huc Horatius in Odis :Quid si redeo ad illos, qui aiunt : Quid, si nunc coelum ruat ?
[Carm., III, 3, 7] Impavidum ferient ruinae.Si fractus illabatur orbis,