I. 5. Oleum in auricula ferre. lxiii

Oleum in auricula ferre est apud Martialem. Quo loco mihi non satisfacit interpres Domitius Chalderinus, vir alioqui probe doctus. Nam poeta taxare videtur hominem rigida supinaque aure, id quod etiam Graeci notant, ἀν᾿ οὖς ἔχων : ἀντὶ τοῦ ἄνω τὸ οὖς ἔχων, id est sublimem et supinam aurem habens. Carmen Martialis est hujusmodi :

Narratur quidam belle dixisse, Marulle,

Qui te ferre oleum dixit in auricula.

Porro, ut in Problematibus scripsit Aristoteles, aures aqua infusa offenduntur, oleo non item. Quin, si forte aqua in aurem inciderit, oleo infuso medemur, dum lubrica facta aure aqua defluit. Proinde et urinatores oleum auribus instillare consueverunt, quo minus aqua laedantur. Hinc itaque videtur natum adagium, nempe a gestu eorum, quibus est aliquid liquoris infusum, quod ne effluat, aurem supinant quasi aversantes ac fastidientes audire. Neque tamen negaverim posse referri ad assentatores, qui velut oleum in aurem instillant, dum jucunda loquuntur magis, quam salutaria. Cui diversum est illud Persianum :

Auriculas teneras mordaci radere vero.

Huc igitur pertinebit et illud Evangelicum de venditoribus olei. Verum cui placet hic sensus posterior, in auriculam, accusandi casu legat oportet. Quod quoniam et proverbii speciem prae se gerit et vulgo jactatum Martialis indicat, non existimavi praetereundum.

Index Adagiorum