I. 1. In portu navigare. xlvi

Affinis est huic allegoria : Ἐν λιμένι πλεῖν, id est In portu navigare, qua significamus nos jam a periculo abesse. Propterea quod qui mediis adhuc in fluctibus navigant, hi ventorum et aestus arbitrio navigant. Contra qui jam intra portum sunt, nihil habent negotii cum undis ac ventis. Unde vulgatissima metaphora hominem, in cujus praesidio conquiescimus, portum appellamus. Et qui sese ad tranquillam tutamque aliquam vitae rationem traducunt, in portum se recipere dicuntur. Terentius in Andria :

Nunc hujus periculo fit : Ego in portu navigo.

Maro paulo diversius in Aeneidos libro septimo :

Nunc mihi parta quies, omnisque in limine portus.

Index Adagiorum