I. 5. Stilum vertere. lix

Stilum vertere est mutare quod scripseris. Horatius in Sermonibus : Saepe stilum vertas. Antiquitus in tabellis ceratis scriptitabant stilo graphiario, cujus altera parte nimirum acuta per aequor cereum ducta literas exarabant, altera latiore rursum obliterabant, quod exarassent. Hieronymus Adversus Rufinum : Quandiu non renuebam laudationem tuam, sequebaris ut magistrum, fratrem et collegam vocabas et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnovi laudes tuas et me indignum tanti viri praeconio judicavi, vertis stilum et omnia laudata prius vituperas de eodem ore et dulce proferens, et amarum. Hieronymus imitatus est Ciceronem, qui Verrinarum actionum IV scribit in hunc modum : Timuit aliquando et commotus est, vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam. Invenitur et stilum infigere et stilo appetere, pro eo, quod est : scriptis insectari, atque invehi.

Index Adagiorum