I. 5. Notari ungui et similia. lviii

Ad eandem formam pertinent haec quoque : Notare ungui, quod soleat ungui signum apponi, ubi quid parum placet. Horatius dixit tranverso calamo signum apponere pro eo quod est : damnare. In eundem sensum censoria virgula legitur identidem apud divum Hieronymum pro castigandi notandique auctoritate. Item apud Quintilianum libro Institutionum I : Qua quidem ita sunt severe usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare. A censoribus Romanis traductum, quorum parteis erant notare, si quid in moribus civitatis dignum emendatione judicassent, ac mulctam dicere. Eodem pertinent spongia, lima, coelum, quae in emendationis proverbium abierunt. Spongia deletur, quod non placet. Lima detrahitur et expolitur, quod redundat quodque incultum est. Caelo deformatur item ac fingitur id, quod est rudius. Proinde in spongiam incubuisse dixit Augustus Ajacem suum, quem deleverat. Et elimata dicuntur expolita. Et sculpturam orationus cultum dicunt.

Index Adagiorum