I. 5. Calculum reducere. lv

Calculum reducere est mutare factum, cujus te poeniteat, aut vertere consilium rei non satis commodae institutae. Nonius citat Ciceronem in Hortensio : Itaque tibi concedo, quod in duodecim scrupis olim, ut calculum reducas, si te alicujus dati poeniteat. Translatum apparet aut a ratiocinantibus aut (quod est vero propius) a ludo latrunculario. In summa, proverbii speciem habent, quaecumque a calculis finguntur metaphorae, ut ad calculos vocare pro eo, quod est : rationem inire et existimare. M. Tullius dialogo De Amicitia : Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio datorum et acceptorum. Valerius Maximus libro quarto, capite de liberalitate : Si ad calculos revocetur, parvum utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia abditis redactum, sin animo praerogantis omni pecunia maius. Et ad calculos reverti est redire ad rationem ac respectum consiliumque. Cicero ad Atticum : Quare nunc saltem ad illos calculus quos tum abjecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur, sed etiam paulo salubrioribus. Et in Epistolis Plinianis movere calculos pro eo, quod est : proponere rationes. Et Ponere, inquit, in utraque parte calculos, id est utrimque rationes expendere. Et hic calculus accedat, id est hoc momenti adjungatur. Neque quicquam prohibet eadem ratione dici, decedere calculum et detrahere calculum.

Index Adagiorum