I. 5. Creta notare. Carbone notare. liv

Ad hanc formam pertinent et illa : creta notare, pro eo quod est : approbare, et carbone notare, quod est damnare. Propterea quod Pythagoras aiebat id, quod esset colore candido, ab boni naturam pertinere, quod atro, mali. Unde et felicia alba dicimus, infames nigros. M. Tullius in actione pro Cecinna de teste Sexto Clodio Phormione Nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam ille Terentianus Phormio. Et Horatius : Hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. Idem in Sermonibus : Sani an creta, an carbone notandi. Quem imitatus Persius ait in quinta Satura :

Quaeque sequenda forent et quae uitanda vicissim,

Illa prius creta, mox haec carbone notasti.

Rursum Horatius in Odis :

Cressa careat pulchra dies nota.

Candidum calculum Cressam notam appellat, qua veteres dies fortunatos signare consueverunt. Tametsi sunt qui hoc loco pro Cressa legunt Thressa, quod hic mos fuisse perhibetur Thracibus. Ad hanc formam pertinet etiam illud : Unione signare, quod saepius apud auctores est pro eo, quod est : inter felicia prosperaque numerare. Ductum a veterum superstitione, qui ununquemque anni diem missis totidem in urnam (aut ut apud Scythas in pharetram) calculis signabant ; quem arbitrabantur prosperum abiisse candido calculo aut creta, quem egregie felicem, unione, contra quem inauspicatum, nigro lapillo notabant. Persius :

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo.

Hujus superstitionis meminit Plinius libro septimo, capite quadragesimo, Vana, inquiens, mortalitas et ad circumscribendam seipsam ingeniosa computat more Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cujusque diei in urna condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de unoquoque pronuntiat. Quid quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit ? Hactenus Plinius. Plutarchus in Vita Periclis historiam refert ab his non abhorrentem, quam fortassis non ab re fuerit hic ipsius verbis adscribere : Ὀκτὼ μέρη διελὼν τὸ πᾶν πλῆθος ἐπεκλήρου, καὶ τῷ λαβόντι τὸν λευκὸν κύαμον εὐωχεῖσθαι καὶ σχολάζειν παρεῖχε τῶν ἄλλων μαχομένων. Διὸ καί φασι τοὺς ἐν εὐπαθείαις τισὶ γενομένους λευκὴν ἡμέραν ἐκείνην ἀπὸ τοῦ λευκοῦ κυάμου προσαγορεύειν, id est Universam multitudinem partitus in octo parteis sortibus utebatur et, cui contigisset alba faba, huic caeteris pugnantibus permittebat in conviviis atque otio agere ; quapropter etiam aiunt eos, quibus res aliquae suaviter succedunt, eum diem album vocare, nimirum ab alba faba. Ad hanc viciniam pertinet, quod quae praecipua sunt, ea melioris notae esse dicimus, veluti cum M. Tullius alicui salutem dici jubet de nota meliore. Tristem noxam, dixit Livius decadis I, libro IV : Postumius nulla tristi nota est insignitus, id est nulla crudelitatis infamia aspersus.

Index Adagiorum