I. 5. Album calculum addere et similes figurae. liii

Λευκὴν ψῆφον προσθεῖναι, id est Album calculum addere pro approbare, subinde legimus apud doctos. Inde sumptum, quod antiquitus missis in urnam calculis ita ferebantur a iudicibus sententiae, ut albis absolverent, nigris damnarent. Qui si forte fortuna fuissent aequales, tamen liberabatur reus ejusque rei causam Aristoteles copiosissime reddit in problematibus. De calculorum more meminit Ovidius Metamorphoseôn libro XV :

Mos erat antiquis, niveis atrisque lapillis,

His damnare reos, illis absolvere culpa ;

Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis

Calculus immitem dimittitur ater in urnam ;

Quae simul effudit numerandos versa lapillos,

Omnibus e nigro color est mutatus in album.

Plinius junior in epistola quadam : Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab aeditione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adjeceris, id est si nostrum hunc errorem tuo judicio comprobaris. Lucianus in Apologia : Οὐκ ἐν παρέργῳ θέμενος τὴν λευκὴν παρὰ σοῦ καὶ πλήρη μοι ἐνεχθῆναι, id est Haud paruo aestimans, si mihi contingat album abs te plenumque suffragium auferre. Plato libro De Legibus II  : Οὐκ ἂν τιθείμην ταύτην τὴν ψῆφον, id est Haud posuerim hunc calculum. Huc adscribendum quod Alcibiades nolens sese judicium permittere sententiis ait, ne matri quidem confidere velle, sed etiam hanc in ejusmodi periculo suspectam habiturum, ne nigrum calculum pro albo subjiceret. Aristides in Pericle simplici verbo dixit ἐπιψηφίζειν, pro comprobare, eamque vocem tanquam Platonicam usurpat.

Index Adagiorum