I. 5. Fucum facere. lii

Fucum facere pro eo, quod est : imposturam facere et artificiosa dissimulatione deludere, frequens est apud bonos auctores. Terentius in Eunucho : Per alienas tegulas venisse clanculum fucum factum mulieri. Quo loco factum supinum est, non participium. Quintus frater ad Ciceronem : Si eum, qui tibi promiserit, fucum, ut dicitur, facere velle senseris, ut te id audisse et scire dissimules. Nam fucus herbae genus, quam Graeci φῦκον vocant, tingendis lanis utile. Unde simpliciter fucum pro colore reperire licet et fucare pro colorare. Horatius in Odis : Stercore fucatus crocodili. Maxime si colorem non nativum aut genuinum, sed artificiosum ac velut adulterinum significemus, ut idem Horatius :

Nec amissos colores

Lana refert medicata fuco.

Proinde medicamentum illud, quo cuti superinducto mulierculae vitia formae dissimulant quasique personam assumunt, fucum vocant. Plautus : Vitia corporis fuco occulunt. Ut autem fucus est color arte additus, ita persona facies est non vera, sed appositicia. Unde eleganter dictum a Seneca : Ut personam malit quam faciem, id est videri malit quam esse. Lucretius item libro tertio :

Nam verae voces tum demum pectore ab immo

Eliciuntur et eripitur persona, manet res.

Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus : Ita nec praeceptor deerat optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret. Itaque personatos dicimus, qui aliud prae se ferunt quam sint. Quin et offucias vocant inania quaedam rerum simulachra, quae veluti praestigiis quibusdam oculis intuentium imponunt. Graeci simplici verbo φενακίζειν vocant et φενακισμόν hujusmodi imposturam, φένακα fuci artificem. Qui scripsit Etymologicum Graecum auctor insincerus et impurus vocem deductam existimat, παρὰ τὴν πηνίκην, quae Graecis coma dicitur apposititia ; Latini galericulum appellant. Quin et colorem pro fuco usurpavit Julianus citante Ulpiano libro Pandectarum XIV, titulo Ad senatus consultum Macedonianum, cap. IX. Sed Julianus, inquit, adjicit, Si color quaesitus sit, ut filius familias qui mutuam pecuniam accepturus erat, fide juberet. Quin et rhetores probabilem rationem, quam ad defensionem commenti sunt, colorem appellant. Juvenalis :

Dic aliquem nobis, dic, Quintiliane, colorem.

Et haerente summo rhetore uxor deprehensa impudentissimo colore se tuetur  :

Convenerat olim

Ut faceres tu quod velles, nec non ego possem

Indulgere mihi.

Index Adagiorum