I. 5Addere manum.l
Illud inusitatius quod est apud Plautum in Persa : Addere manum pro eo, quod est : ludibrio habere. Translatum opinor ab iis, qui manu ad aurem porrecta motaque quempiam irrident. Plautina verba sunt haec :
[Pers., 795] Idem in Poenulo :Quid ais, crux, stimulorum tritor ? Quomodo me hodie versavisti,
Ut me in tricas conjecisti ? Quomodo de Persa manus mihi addita est ?
[Poen., 457] Rursum in eadem scena :Eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
[Poen., 460] Idem in Aulularia :Ego faxo posthac dii deaeque caeteri
Contentiores magis erunt atque avidi minus,
Cum scibunt Veneri ut addiderit leno manum.
[Aul., 378] Iterum in Casina : Satin' lepide addita vobis manus merito ? Quanquam varie scriptum invenio, nunc adii, nunc addita. [Cas., 935] Mihi videtur rectius legi addidi, ut accipiamus sumptam metaphoram ab irridentium, ut dixi, gestu, cujus meminit Persius :Ita illis impuris omnibus adii manum.
[Sat., I, 59]Nec manus auriculas imitata est mobilis albas.