I. 1. In vado. xlv

Metaphora proverbialis In vado esse pro eo, quod est : in tuto citraque discrimen, sumpta a natantibus aut navigantibus. Terentius : Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia :

Haec propemodum jam esse in vado salutis res videtur.

Vadum autem est aquae fundus ; in quo quisquis constiterit, is jam effugit periculum ne mergatur.

Index Adagiorum