I. 5. Dare verba. xlix

Dare verba passim obvium est apud omneis auctores pro eo, quod est : fallere. Persius quarta Satura : Ut mavis, da verba et decipe nervos. Terentius : Cui verba dare difficile est. Ovidius : Verba dat omnis amans. Idem eleganter transtulit ad fallendas animi curas :

Detineo studiis animum falloque labores,

Experior curis et dare verba meis.

Sed tum frequentiora tum expositiora sunt exempla quam ut operaeprecium sit ea persequi. Tantum illud admonuerim nonnihil veneris accessurum proverbio, si longius a simplici detorqueatur oratione, videlicet ad fraudem imposturamve, quae vel citra verborum fucos peragitur. Quod genus fuerit, si quis dicat mundum hunc dare verba suis cultoribus et alcimisticam, quam vocant artem, dare verba sui studiosis et eum sibiipsi dare verba, qui sibi pollicetur haudquaquam speranda.

Index Adagiorum