I. 5. Os sublinere. xlviii

Os sublinere, pro eo, quod est : dare verba et arte quadam illudere, reperitur aliquoties apud auctores. Nonius Marcellus tractum putat a ridiculo quodam lusus genere, quo dormientibus ora pinguntur. Plautus in Aulularia :

Fidei censebam maximam fidem esse.

Ea sublevit os mihi penissime.

Idem alibi : Os mihi probe sublitum est. Idem in Epidico :

Ego si adlegassem aliquem ad hoc negotium

Minus hominem quam doctum minusque ad hanc rem callidum,

Os sublitum esset.

M. Varro in Mysteriis apud Nonium : Aes defraudasse cauponem bonam luto oblivisse, cum portitores aera induxere. Sophocles in Antigone :

Ὁρῶσι χοἴδε, σοί δ᾿ ὑπίλλουσι στόμα,

id est

Vident et hi, sed os tibi isti sublinunt.

Vergilius item in carmine Bucolico pueros inducit per lusum Sileni faciem mori succo oblinentes :

Jamque videnti

Sanguineis frontem moris et tempora pingit,

Ille dolum ridens quo vincula nectitis ? inquit.

Index Adagiorum