I. 5. Formica camelus. xlvii

Μύρμηξ ἡ κάμηλος, id est Formica camelus. De vehementer inaequalibus et modo minimis modo maximis, quod perinde sit quasi repente camelus in formicam vertatur. Lucianus in prima epistola Saturnalium : Ὡς δὲ νῦν ἔχομεν, μύρμηξ ἡ κάμηλος, ὡς ἡ παροιμία φησί, id est Nam ut nunc vivitur a nobis, formica camelus, quemadmodum proverbio dicitur. Loquitur de opibus inaequaliter inter mortales distributis, ut huic plurimum supersit, huic multum desit. Neque intempestive dicetur in eos, qui sibi non constant in utramque partem immodici. Quod genus hominem describit Euripides in Troadibus :

Τί δ᾿ ὧδε πηδᾷς ἄλλοτ᾿ εἰς ἄλλους τρόπους;

Μισεῖς δὲ λίαν καὶ φιλεῖς ὃν ἂν τύχῃ,

id est

Quid ita modo hos, modo in hosce mores transilis ?

Odisti acerbe amasque nimium quemlibet.

Index Adagiorum