I. 5. Nihil ad fides. xlvi

Οὐδὲν πρὸς τὴν χορδήν, id est Nihil ad chordam. In eos, quorum vita vehementer est inaequalis quorumve mores ab oratione dissident. Lucianus De saltatione : Καὶ μηδέν, ὥς φασι, πρὸς τὴν χορδήν, ἕτερα γὰρ ὁ πούς, ἕτερα δ᾿ ὁ ῥυθμὸς λέγει, id est Nihil ad chordam, ut dici solet, nam alia pes, alia loquitur rythmus. Idem in Meretriciis : Καὶ ὅτι εὖ πρὸς τὴν κιθάραν ὁ πούς, id est Et quod pes probe responderet ad citharam. Plutarchus in commentario De verecundia : Καίτοι οὐ διὰ τὴν τοῦ ποδὸς πρὸς τὴν λύραν ἀμετρίαν, ὡς Πλάτων ἔλεγε, καὶ πόλεις πόλεσι καὶ φίλοι φίλοις διαφερόμενοι ἔσχατα δρῶσί τε καὶ πάσχουσιν, ἀλλὰ διὰ τὴν περὶ τὰ νόμιμα καὶ δίκαια πλημμέλιαν, id est Haudquaquam ob id, quod pes a lyra dissentiat, sicut ait Plato, civitates cum civitatibus, amici cum amicis conflictantes extrema tum faciunt tum patiuntur, sed quod circa leges atque aequitatem peccetur. Locus autem, quem citat Plutarchus, est in libro de Legibus septimo : Ἀποδιδόντας πρόσχορδα τὰ φθέγματα τοῖς φθέγμασι. Τὴν δὲ ἑτεροφωνίαν καὶ ποικιλίαν τῆς λύρας, ἄλλα μὲν μέλη τῶν χορδῶν ἱεισῶν, ἄλλα δὲ τοῦ τὴν μελῳδίαν συνθέντος τοῦ ποιητοῦ, καὶ τὰ λοιπά, id est Reddentes voces cum lyrae sono concordes. Porro vocis discrepantiam diversitatemque, quoties alios modos aedunt chordae, alios is qui cantilenam composuit et caetera. Videtur ad hoc proverbium allusisse divus Augustinus in epistola quadam ad Licentium, Aut si ego canto, inquit, tu autem ad aliam vocem saltas, nec si quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena caritatis modulatione cantatur.

Index Adagiorum