I. 5. Unus vir nullus vir. xl

Εἷς ἀνὴρ οὐδεὶς ἀνήρ, id est Unus quidem vir nullus est. Sensus est nihil egregium praestari posse ab uno homine omni auxilio destituto. Huc pertinet quod ait Euripides in Heraclidis :

Μιᾶς γὰρ χειρὸς ἀσθενὴς μάχη,

id est

Nam solitariae manus invalida pugna est.

Item illud ejusdem :

Εἷς ἀνὴρ οὐ πάνθ᾿ ὁρᾷ,

id est

Vir unus haud videt omnia.

Poterit ad varios usus deflecti proverbium vel ad insuavem vitam, si non adsit convictor amicus, vel ad judicium haudquaquam uni committendum, vel ad studium literarum, quod citra socium et ejusdem, ut aiunt, aemulum Musae plane friget, vel ad quodvis denique peragendum negotium, quod citra alterius adminiculum commode confici non queat. Adagii mentionem facit Zenodotus.

Index Adagiorum