I. 1. Annus producit, non ager. xliv

Ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουσα,

id est

Annus producit segetem, non arvum.

Hemistichion proverbiale quod refertur a Theophrasto libro De plantis octavo : Πρὸς αὔξησιν δὲ καὶ τροφὴν μέγιστα μὲν ἡ τοῦ ἀέρος κρᾶσις συμβάλλεται καὶ ὅλως ἡ τοῦ ἔτους κατάστασις. Εὐκαίρων γὰρ ὑδάτων καὶ εὐδιῶν καὶ χειμώνων γινομένων ἅπαντα εὔφορα καὶ πολύκαρπα, κἂν ἐν ἁλμώδεσι καὶ λεπτογείοις ᾖ. Διὸ καὶ παροιμιαζόμενοι λέγουσιν οὐκ ἄλλως, ὅτι ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουρα. Μέγα δὲ καὶ αἱ χῶραι διαφέρουσιν, id est Ad incrementum autem alimentumque plurimum quidem coeli temperies et in totum anni conditio juvat. Etenim si imbres, serenitates et hiemes accidant opportunae, cuncta felicius atque uberius proveniunt, etiam in salsuginosis ac parum pinguibus agris. Unde non ab re est, quod proverbio dicunt annum producere fructum, non arvum. Verumtamen non parvi refert, quae sit regionum ratio. Hic illud obiter admonendum duxi in impressis exemplaribus legi οὐ καλῶς, id est non recte, atque hoc ipsum, ut mea quidem est opinio, οὐ καλῶς, partim quod Theodorus Gaza verterit hoc loco non perperam, partim quod non perinde quadret ad Theophrasti sententiam. Nam is fatetur verum esse plurimum habere momenti coeli conditionem, id quod etiam proverbio testatum sit, quo non sine causa tota proventus ratio tribuitur aeri, tamen nonnihil etiam discriminis situm esse in ipso soli ingenio. Proinde legendum suspicor pro οὐ καλῶς, οὐκ ἄλλως, id est non temere. Quanquam equidem video et illud οὐ καλῶς utcumque posse defendi. Nimirum ut Theophrastus improbet vulgare dictum, quod coelo momentum omne tribuit, cum et a soli ratione magna pars pendeat. Mihi tamen superior lectio magis arridet, atque huic meae sententiae doctos calculum suum addituros existimo. Repetit idem adagium libro De causis plantarum tertio rationem reddens cur in frigidis pariter et calidis regionibus triticum proveniat, haud negans agri naturam nonnihil conferre ad fertilitatem, sed multo maximum momentum habere aerem circumfusum et cujusmodi coeli ventorumque temperies contingat, tum ad quos flatus oppositus sit ager. Meminit et Plutarchus in Symposiacis decade septima, problemate secundo. Porro si libebit usum proverbii dilatare, non intempestiviter accommodabitur in hanc sententiam, si quis dicat ad virtutem educationem longe plus adferre momenti quam genus, ac plane perparvi referre, quibus majoribus sis natus, sed multo maxime quibus rationibus educatus quibusque moribus sis institutus. Nam coelum velut educat quod progignit terra. Ad hoc adagii videtur allusisse Euripides in Hecuba, quam ita loquentem facit :

Οὔκουν δεινόν, εἰ γῆ μὲν κακὴ

Τυχοῦσα καιροῦ θεόθεν εὔσταχυν φέρει,

Χρηστή δ᾿ ἁμαρτοῦσ᾿, ὧν χρεὼν αὐτὴν τυχεῖν,

Κακὸν δίδωσι καρπόν, ἀνθρώποις δ᾿ ἀεὶ

Ὁ μὲν πονηρὸς οὐδὲν ἄλλο, πλὴν κακός,

Ὁ δ᾿ ἐσθλὸς ἐσθλός, οὐδὲ συμφορᾶς ὕπο

Φύσιν διέφθειρ᾿, ἀλλὰ χρηστός ἐστ᾿ ἀεί.

Ἆρ᾿ οἱ τεκόντες διαφέρουσιν ἢ τροφαί;

Ἔχει γέ τοι τι καὶ τὸ θρεφθῆναι καλῶς

Δίδαξιν ἐσθλοῦ,

id est

Non novum ergo, si mala

Favente coelo terra fert segetem bonam,

Bona destituta, quibus opus fuerat, malum

Fructum aedit. At mortalium quisquis malus

Nil possit aliud esse quam semper malus,

Frugi usque frugi. Sors nec ingenium viri

Adversa vitiat, sed probus semper manet ?

Utrum id parentum an educantium magis ?

Recte educari scilicet nonnullam habet

Doctrinam honesti.

Videtur Hecuba plusculum tribuere geniturae quam institutioni miraturque proinde non idem evenire in mortalium moribus, quod in proventu segetum accidat. Porro quanto plus valeat institutio quam genus, Lycurgus eleganter ostendit prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa matre natus, propter institutionem naviter feram est insecutus, alter generosis ortus parentibus, quod institutus non esset, turpiter relicta fera ad odorem panis ac cibi restitit.

Index Adagiorum