I. 5Crambe bis posita mors.xxxviii
Δὶς κράμβη θάνατος, id est Crambe bis mors est. Plinius libro vicesimo, capite nono, inter brassicae species tertio loco refert et cramben. [Hist. Nat., XX, 79] Dioscorides libro secundo crambes treis species facit. [Mat. Med., II, 120] Quarum prima, praeter quam quod alias ad multa remedia efficax est, etiam ebrietatis et crapulae incommoda tollit, si crudam edas ante coenam ex aceto, ut indicavit M. Cato. Aristoteles in causa putat esse quod, cum ipsa sit frigida et succum habeat dulcem ac discutientem, fit, ut vinosos humores in alvum detrahat, tenues humores in vesicam delabantur, ipsa in ventriculo remanens corpus refrigeret. Atque ita humoribus utrimque deductis et refrigerato corpore cessare crapulam. Inest autem peculiaris quaedam vis crambae obsistendi vino, ut si in vineto seratur, vinum proveniat dilutius. Proinde apud Aegyptios et Sybaritas solemne erat ante omnia sumere cramben coctam ; quibusdam mos erat ex amethystino vasculo crambes semen ante compotationem capere, quo citra periculum ebrietatis indulgere vino possent. Hujusmodi fere Athenaeus libro primo addens illud, priscis cramben ac raphanum pro eodem habita. [Deipn., I, 34c] Unde Theophrastus prodidit vitem etiamnum vivam raphani odorem fugere. [Plant., IV, 16, 6] Verum ut ad proverbium redeamus, Suidas scribit illam antiquitus in conviviis adhiberi solere, verum recoctam adeo nauseam adferre, ut Graecis in fastidii proverbium abierit. [Lex., 2318] Quoties enim rem iterum atque iterum repetitam non sine molestia significabant, dicebant δὶς κράμβη θάνατος id est bis crambe mors, hoc est κράμβη δίσεφθος, crambe recocta. Crambe recocta Ad hoc adagii Politianus [Misc., I, 33] arbitratur allusisse Juvenalem, cum scribit in Satura septima :
[Sat., VII, 150] Cramben repetitam appellat declamationem maximo cum taedio iterum atque iterum audiendam. Finitimum est illi, quod alio commemoravimus loco : Ὁ Διὸς Κόρινθος, id est Jovis filius Corinthus . Contrarium illi : Δὶς καὶ τρὶς τὸ καλόν, id est Bis et ter quod est pulchrum . Quod enim per se praeclarum, id vel decies repetitum, ut inquit Horatius, placere solet. Quod ineptum, id primo gustu commendatione novitatis utcumque toleratur, caeterum iteratum haud jam ferendum fastidium adfert. Et tamen erat priscis admodum celebris haec herba, adeo ut nec religione careret et ob hoc μάντις vocata ; per eandem jurare mos erat praesertim apud Iones : Ναὶ μὰ τὴν κράμβην, Per cramben ut hinc quoque fastidii proverbium ortum videri possit. Auctor Athenaeus libro Dipnosophistarum nono. [Deipn., IX, 370a]Declamare doces, o ferrea pectora Vecti,
Cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Perferret atque eadem cantabit versibus iisdem ;
Occidit miseros crambe repetita magistros.