I. 5. Sexagenarios de ponte dejicere. xxxvii

Sexagenarios de ponte dejicere est natu majores perinde quasi deliros et ad omne vitae munus inutiles in otium rejicere atque ab omni functione negotiorum relegare. Inde natum, quod olim sexagenariis ferendorum suffragiorum jus non erat aetate velut a publicis muniis dimissa vel quod olim juventus Romana, quo sola ferret suffragia, senes invalidos de pontibus praecipites dederit. Nam de ponte suffragia ferri jam coeperant atque ea sententia magis probatur Sisinnio Capitoni apud Festum Pompeium quam vulgata illa, qua putant post urbem a Gallis liberatam ob cibatus inopiam sexagenarios in Tiberim de ponte dejici coeptos. Varro libro De vita patrum secundo honestam causam religiosamque patefecerit : cum in quintum gradum pervenerant atque habebant quinquaginta annos, tum denique erant publicis negotiis liberi atque expediti et otiosi. Ideo in proverbium quidam putant venisse Sexagenarios de ponte dejici oportere, quod suffragium non ferant, quod per pontem ferebatur. Nonius Marcellus : Sexagenarios per pontem mittendos, male dici popularitas intellexit. Macrobius Saturnalium libro primo : Adimere vis doctis viris in verborum comitiis jus suffragandi ac tanquam sexagenarios majores de ponte dejicere ? Ovidius in Fastis :

Pars putat, ut juvenes ferrent suffragia soli,

Pontibus infirmos praecipitasse senes.

Unde et depontani dicuntur senes jam velut emeriti et a civilibus negotiis in otium remissi. Plato libro De legibus sexto loquens de magistratu τῶν νομοφυλάκων, id est legibus servandis praefectorum, non admittit ad eum magistratum gerendum minorem annis quinquaginta nec sinit in eo perseverare majorem septuaginta, ut si quinquagenarius magistratum inierit, viginti annos eum administret, sin sexagenarius, decem dumtaxat. Licebit autem uti proverbio vel in odium aetatis tanquam ad nihil jam utilis et ab omni vitae munere relegandae vel simpliciter in eos, qui propter aetatis imbecillitatem rude jam donati sunt ac solitorum munerum vacationem acceperunt.

Index Adagiorum