I. 5. Turture loquacior. xxx

Τρυγόνος λαλίστερος, id est. Turture loquacior. In garrulos et impendio loquaculos homines dici solitum. Sumpta metaphora ab avis natura, quae non ore tantum, sed etiam postica corporis parte clamare fertur, ob id opinor, quod vocem aedens etiam illam movere videatur. Citatur apud Zenodotum ex Plotio Menandri. Aelianus libro XII cap. X meminit hujus proverbii deque ave utraque corporis parte loquaci. Theocritus in Syracusanis, mulieres quasdam loquaculas, turtures appellat :

Τρυγόνες ἐκναισεῦντι πλατιάσδοισαι ἅπαντα.

Index Adagiorum