I. 1. Abiit et taurus in silvam. xliii

Ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾿ ὕλαν, id est Abiit et taurus in silvam. Pastorale proverbium, allegoria subturpicula, significans divortium ac neglectum veteris amicae. Tametsi licebit in usum verecundiorem trahere hoc modo, si per jocum accommodabitur ad eos, qui pristinos amicos negligere videntur et a familiarium congerronumque grege desuescere. Aut in illos etiam, qui a solitis desciscunt studiis diversumque vitae sequuntur institutum. Theocritus in Idyllio, cui titulus est Theonycho, nominatim etiam proverbii vice refert :

Αἶνός θην λέγεταί τις ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾿ ὕλαν,

id est

Fertur et hoc olim in silvam secedere taurum.

Queritur autem amans se jam pridem ab amica relictum plurimumque jam esse temporis ostendit, quod Cynisca, id est, Catella, nam id erat nomen puellae, sese Lyco quodam oblectet neque omnino curet ad pristinam redire consuetudinem, non magis quam tauri, qui et ipsi nonnunquam a vaccarum armentis secedunt et aut reliquis aggregantur tauris aut solitarii per nemora vagantur nullo feminarum desiderio tacti. Eum secessum eumque vaccarum neglectum quasique divortium, pastores peculiari verbo vocant ἀτιμαγελεῖν, voce nimirum composita ἐκ τοῦ ἀτιμεῖν, τὸ ἀτιμάζειν καὶ καταφρονεῖν, quod est despicere negligereque ac pro nihilo ducere, et ἐκ τοῦ ἀγέλη, quod armentum sonat. Ac tum ἀτιμαγελεῖν, dicuntur tauri, cum segregati a vaccarum commercio adeo non curant illas, ut non modo coitum non appetant, sed ne pascuis quidem iisdem uti velint. Hunc animantis morem simulque vocem ipsam ei tributam rei demonstrat Aristoteles libro De natura animalium sexto his verbis : Ὁ δὲ ταῦρος ὅταν ὥρα τῆς ὀχείας ᾖ, τότε γίνεται σύννομος καὶ μάχεται τοῖς ἄλλοις. Τὸν δὲ πρότερον χρόνον μετ᾿ ἀλλήλων εἰσίν, ὃ καλεῖται ἀτιμαγελεῖν. Πολλάκις γὰρ οἵ γε ἐν τῇ Ἠπείρῳ, οὐ φαίνονται τριῶν μηνῶν· ὅλως δὲ τὰ ἄγρια πάντα ἢ τὰ πλεῖστα οὐ συννέμονται ταῖς θηλείαις πρὸ τῆς ὥρας τοῦ ὀχεύειν. Ea verba nos appendemus magis quam annumerabimus hoc modo : At taurus, cum tempus coitus adfuerit, tum demum incipit communibus cum vaccis pascuis uti cumque reliquis tauris dimicat. Nam ante id temporis inter sese pascuntur, quod quidem appellant ἀτιμαγελεῖν. Sane qui sunt in Epiro provincia tauri, saepenumero trium mensium spacio non apparent ; porro fera animantia aut omnia aut certe pleraque ante tempus coeundi non aggregantur ad communes cum feminis pascuas.

Illud admonitu dignum mihi visum est in versione Theodori Gazae pro Graeca voce ἀτιμαγελεῖν, quam Romana lingua nullo pacto reddere potest, scriptum esse coarmentari. Idque verbi doctis etiam viris non parum caliginis offudit, ita ut depravatum apud Aristotelem locum existiment, commutataque lectione longe diversum sensum inducant putentque Theodorum in transferendo non mediocriter hallucinatum. At ego tota re diligentius pensiculata videre videor Aristotelicorum verborum sententiam citra ullius vocis commutationem adamussim quadrare : videlicet taurum aggregari cum vaccis et in iisdem versari pascuis appetente coitus tempore eumque non convenire cum reliquis taurorum armentis, sed bellum cum aliis gerere, reliquis autem temporibus tauros cum tauris socialiter iisdem uti pascuis neque feminarum convictum sequi, sed inter sese agere, quod idem accidat in feris ferme omnibus. Hanc autem taurorum cum tauris societatem neglectis vaccarum armentis vocari ἀτιμαγελεῖν. Quaeso quid hic scrupuli, cur Aristotelicam lectionem mutandam existimemus, nisi si quid offendit mutatus numerus in ταῦρος et εἰσίν, id quod Aristoteli praesertim eo in opere poene familiare deprehenditur. Dictionem autem illam coarmentari non germanam sed supposititiam esse dubium non est, et aut librariorum incuria aut alicujus parum eruditi temeritate inductam. Suspicor enim legendum vel dearmentari vel abarmentari. Neque enim adduci possum, ut credam Theodorum hominem tam in omni doctrinae genere absolutum fuisse lapsum praesertim in voce neque magnopere prodigiosa nec inusitata Graecis auctoribus, utpote cujus vim vel ipsa statim indicat etymologia, praeterea quae apud Theocritum auctorem usqueadeo notum vulgatumque legatur ἐν Νομεῖ ἢ Βωκόλοις, id est in Pastore sive Bubulcis :

Χοἲ μὲν ἁμᾷ βόσκοιντο καὶ ἐν φύλλοισι πλανῷντο

Οὐδὲν ἀτιμαγελεῦντες,

id est

Atque hi pascuntur simul imque comantibus herbis

Errant et non ulla gregis divortia quaerunt.

Ad haec Suidas ostendit ταῦρον ἀτιμάγελον appellatum τὸν τῆς ἀγέλης καταφρονοῦντα, id est qui negligeret armentum. Huc mihi videtur nonnihil allusisse Virgilius in Sileno :

Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras.

Ille latus niveum molli fultus hyacintho

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, nymphae,

Dictaeae nymphae, nemorum jam claudite saltus.

Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris

Errabunda bovis vestigia ; forsitan illum

Aut herba captum viridi aut armenta secutum

Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.

Cum enim ait,

Ille latus niveum molli fultus hyacintho

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

taurum innuit ἀτιμάγελον. Item cum ait : Errabunda bovis vestigia. Significat autem poeta taurum, quem adamabat Pasiphae, aut prorsus ἀτιμαγελεῖν aut eatenus ἀτιμαγελεῖν, ut suo armento neglecto vaccas alias sequeretur. Porro de pugna taurorum inter ipsos coitus tempore meminit idem Maro libro Georgicôn tertio :

Nec mos bellantes una stabulare, sed alter

Victus abit longeque ignotis exulat oris

Multa gemens ignominias plagasque superbi

Victoris, tum quos amisit inultus amores,

Et stabula aspectans regnis excessit avitis.

Equidem arbitror hanc ipsam vocem, si deflectatur alio, proverbialem esse, quemadmodum sunt et illae καπροῦν et ἱππομανεῖν, ad eamque potissimum respexisse Theocritum, cum ait proverbio dici  : Ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾿ ὕλαν. Scholia quae feruntur in Theocritum, habent ἔβα κεν ταῦρος pro καὶ conjunctione copulativa mutata κεν expletiva ; addunt esse proverbium de his dici solitum, qui abessent non reversuri. Taurus enim si semel aufugerit in silvam, capi non potest. Unde non inconcinne quis dixerit maritum diutius ab uxore secubantem ἀτιμαγελεῖν et eum, qui familiares desierit invisere, ἀτιμαγελεῖν, et qui diutius a Musis ac librorum abstinuerit contubernio, ἀτιμαγελεῖν. Item qui a convictu hominum abhorreat secumque vivat, ἀτιμάγελον licebit appellare. Et qui a legitimo contubernio aberrarit secesseritque, non inepte dicetur ἀτιμαγελεῖν. Nec prorsus abhorret ab hac forma, quod est apud Aristophanem in Lysistrata :

Οἴκοι δὲ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον,

id est

Domi absque Tauro coelibem vitam exigam.

Sic enim significavit vitam coelibem feminae negligentis taurum, id est maritum. Sic et Horatius :

Pereat male quae te

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem.

Index Adagiorum