I. 5. Magis mutus, quam pisces. xxix

Ἀφωνότερος τῶν ἰχθύων, id est Magis mutus ipsis piscibus. Proverbialis metaphora de vehementer infantibus atque infacundis. Conveniet et in hominem immodicae taciturnitatis. Horatius in Odis :

O mutis quoque piscibus

Donatura cygni, si libeat, sonum.

Pisces enim nullam aedunt vocem, exceptis perpaucis, inter quos canis marinus. Lucianus adversus in doctum : Μᾶλλον δὲ τῶν ἰχθύων ἀφωνότερος εἶ, id est Immo vero magis es mutus quam pisces. Rursus in Gallo : Πολὺ ἀφωνότερος ἔσομαι τῶν ἰχθύων, id est Multo magis ero mutus, quam pisces. Unde Plutarchus in Symposiacis existimat Pythagoricos a piscibus abstinuisse, quod hos quasi suae disciplinae domesticos agnoscerent, propter ἐχεμυθίαν, id est silentium, quod inter animantium genera piscibus est proprium. Nam caeterorum sua quibusque vox est. Aves permultae canorae sunt, quaedam et humanum sermonem referunt, atque adeo terrestrium quoque manticora apud Aegyptios, si Plinio credimus ; solis piscibus nulla vox. Causam affert Aristoteles, quod his neque pulmo sit neque arteria neque guttur, etiam si sint nonnulli, qui sonitum quendam ac stridorem aedunt, quorum de numero sunt delphinus, lyra, chromis, voca, (quem hinc dictum apparet, quod vocem aedat, Mercurio sacrum, prodidit Athenaeus libro VII.) pecten. Verum eum sonum non naturalibus organis vocis aedi putat, sed vel attritu branchiarum vel ab interioribus, quae sunt circa ventrem. Plutarchus existimat Graecis ἰχθῦν hinc appellari, quod vocem habeant compressam. Et Lucianus in Halcyone : Ἄφωνα γὰρ δὴ τά γε καθ᾿ ὕδατος διαιτώμενα, id est Nam muta sane, quae in aques degunt. Athenaeus libro Dipnosophistarum octavo, citat auctorem Mnaseam Patrensem, qui prodiderit in Clitorio amne Arcadiae pisces esse vocales. Item Philostephanum, qui scripserit, in fluvio Aorno, qui Pheneum urbem interfluit, piscibus dictis poecilis vocem esse ferme qualis est turdorum. Tametsi Aristoteles adimit omnibus piscibus vocem, excepto scaphro, et porco fluviatili. Veteres aunt quemvis piscem vocabant ἔλλοπα, quod vocem aedere non posset : ἴλλεσθαι, siquidem est, εἴργεσθαι, id est cohiberi, et ὄψ vox. Unde apud Theocritum ἐλλοπιεύειν pro piscari. Addit Athenaeus Pythagoricos a caeteris animantibus non prorsus abstinere, sed quibusdam ex his vesci, quaedam etiam sacrificare, solos pisces non gustare, quasi sacros ob ἐχεμυθίαν quam Pythagoras docuit.

Index Adagiorum