I. 5. Sphaera per praecipitium. xxviii

Ejusmodi proverbium refertur ab Eustathio in Iliados Homeri librum secundum : Ἡ σφαῖρα κατὰ πρανοῦς, id est Globus per declive, subaudiendum volvitur aut mittitur. Perinde est quasi dicas Currentem incitare ; nam sphaera vel suapte sponte facile per locum declivem devolvitur. Nec male quadrabit in eos, qui vitae genus aliquod nacti sunt, ad quod videntur esse natura propensi, ut conveniat cum illo : Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est Equum in planitiem.

Index Adagiorum